Hľadaný výraz: 2Mach 11,27-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: “ Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. 28 Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus. 29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari. 30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate, 31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt. 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ”.

1

mail   print   facebook   twitter